The Future of Bible Study Is Here.
Isaiah 60:1–10
1 Surge, illuminare, Jerusalem, quia venit lumen tuum,
et gloria Domini super te orta est.
2 Quia ecce tenebræ operient terram,
et caligo populos;
super te autem orietur Dominus,
et gloria ejus in te videbitur.
3 Et ambulabunt gentes in lumine tuo,
et reges in splendore ortus tui.
4 Leva in circuitu oculos tuos, et vide:
omnes isti congregati sunt, venerunt tibi;
filii tui de longe venient
et filiæ tuæ de latere surgent.
mirabitur et dilatabitur cor tuum:
quando conversa fuerit ad te multitudo maris;
fortitudo gentium venerit tibi.
6 Inundatio camelorum operiet te,
dromedarii Madian et Epha;
omnes de Saba venient,
aurum et thus deferentes,
et laudem Domino annuntiantes.
7 Omne pecus Cedar congregabitur tibi;
arietes Nabaioth ministrabunt tibi:
offerentur super placabili altari meo,
et domum majestatis meæ glorificabo.
8 Qui sunt isti qui ut nubes volant,
et quasi columbæ ad fenestras suas?
et naves maris in principio,
ut adducam filios tuos de longe;
argentum eorum, et aurum eorum cum eis,
nomini Domini Dei tui,
et Sancto Israël, quia glorificavit te.
10 Et ædificabunt filii peregrinorum muros tuos,
et reges eorum ministrabunt tibi;
in indignatione enim mea percussi te,
et in reconciliatione mea misertus sum tui.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|