Logos Bible Study

Isaiah 55:8–11

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

8Non enim cogitationes meæ cogitationes vestræ,

neque viæ vestræ viæ meæ, dicit Dominus.

9Quia sicut exaltantur cæli a terra,

sic exaltatæ sunt viæ meæ a viis vestris,

et cogitationes meæ a cogitationibus vestris.

10Et quomodo descendit imber et nix de cælo,

et illuc ultra non revertitur,

sed inebriat terram, et infundit eam,

et germinare eam facit,

et dat semen serenti,

et panem comedenti:

11sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo;

non revertetur ad me vacuum,

sed faciet quæcumque volui,

et prosperabitur in his ad quæ misi illud.

Read in Logos
Isaiah 55:11: …so shall my word be that goes out from my mouth; it shall not return to me empty, but it shall accomplish that which I purpose, and shall succeed in the thing for which I sent it.