Logos Bible Study

Isaiah 53

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

531Quis credidit auditui nostro?

et brachium Domini cui revelatum est?

2Et ascendet sicut virgultum coram eo,

et sicut radix de terra sitienti.

Non est species ei, neque decor,

et vidimus eum,

et non erat aspectus, et desideravimus eum:

3despectum, et novissimum virorum,

virum dolorum, et scientem infirmitatem,

et quasi absconditus vultus ejus et despectus,

unde nec reputavimus eum.

4Vere languores nostros ipse tulit,

et dolores nostros ipse portavit;

et nos putavimus eum quasi leprosum,

et percussum a Deo, et humiliatum.

5Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras;

attritus est propter scelera nostra:

disciplina pacis nostræ super eum,

et livore ejus sanati sumus.

6Omnes nos quasi oves erravimus,

unusquisque in viam suam declinavit:

et posuit Dominus in eo

iniquitatem omnium nostrum.

7Oblatus est quia ipse voluit,

et non aperuit os suum;

sicut ovis ad occisionem ducetur,

et quasi agnus coram tondente se obmutescet,

et non aperiet os suum.

8De angustia, et de judicio sublatus est.

Generationem ejus quis enarrabit?

quia abscissus est de terra viventium:

propter scelus populi mei percussi eum.

9Et dabit impios pro sepultura,

et divitem pro morte sua,

eo quod iniquitatem non fecerit,

neque dolus fuerit in ore ejus.

10Et Dominus voluit conterere eum in infirmitate.

Si posuerit pro peccato animam suam,

videbit semen longævum,

et voluntas Domini in manu ejus dirigetur.

11Pro eo quod laboravit anima ejus,

videbit et saturabitur.

In scientia sua justificabit

ipse justus servus meus multos,

et iniquitates eorum ipse portabit.

12Ideo dispertiam ei plurimos,

et fortium dividet spolia,

pro eo quod tradidit in mortem animam suam,

et cum sceleratis reputatus est,

et ipse peccata multorum tulit,

et pro transgressoribus rogavit.

Read in Logos