The Future of Bible Study Is Here.
Isaiah 38:10–14
10 Ego dixi in dimidio dierum meorum:
Vadam ad portas inferi;
quæsivi residuum annorum meorum.
11 Dixi: Non videbo Dominum Deum
in terra viventium;
non aspiciam hominem ultra,
et habitatorem quietis.
12 Generatio mea ablata est, et convoluta est a me,
quasi tabernaculum pastorum.
Præcisa est velut a texente vita mea;
dum adhuc ordirer, succidit me:
de mane usque ad vesperam finies me.
quasi leo, sic contrivit omnia ossa mea:
de mane usque ad vesperam finies me.
14 Sicut pullus hirundinis, sic clamabo;
meditabor ut columba.
Attenuati sunt oculi mei, suspicientes in excelsum.
Domine, vim patior: responde pro me.
A service of Logos Bible Software
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|