The Future of Bible Study Is Here.
Isaiah 30:18–26
18 Propterea exspectat Dominus ut misereatur vestri;
et ideo exaltabitur parcens vobis,
quia Deus judicii Dominus:
beati omnes qui exspectant eum!
19 Populus enim Sion habitabit in Jerusalem:
plorans nequaquam plorabis:
miserans miserebitur tui, ad vocem clamoris tui:
statim ut audierit, respondebit tibi.
panem arctum, et aquam brevem;
et non faciet avolare a te ultra doctorem tuum;
et erunt oculi tui videntes præceptorem tuum.
21 Et aures tuæ audient verbum post tergum monentis:
Hæc est via; ambulate in ea,
et non declinetis neque ad dexteram, neque ad sinistram.
22 Et contaminabis laminas sculptilium argenti tui,
et vestimentum conflatilis auri tui,
et disperges ea sicut immunditiam menstruatæ.
Egredere, dices ei.
23 Et dabitur pluvia semini tuo,
ubicumque seminaveris in terra,
et panis frugum terræ
erit uberrimus et pinguis;
pascetur in possessione tua in die illo agnus spatiose,
24 et tauri tui, et pulli asinorum,
qui operantur terram,
commistum migma comedent
sicut in area ventilatum est.
25 Et erunt super omnem montem excelsum,
et super omnem collem elevatum,
rivi currentium aquarum,
in die interfectionis multorum,
cum ceciderint turres:
26 et erit lux lunæ sicut lux solis,
et lux solis erit septempliciter
sicut lux septem dierum,
in die qua alligaverit Dominus vulnus populi sui,
et percussuram plagæ ejus sanaverit.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|