The Future of Bible Study Is Here.
Isaiah 26:12–21
omnia enim opera nostra
operatus es nobis.
13 Domine Deus noster, possederunt nos
domini absque te;
tantum in te recordemur nominis tui.
gigantes non resurgant:
propterea visitasti et contrivisti eos,
et perdidisti omnem memoriam eorum.
indulsisti genti, numquid glorificatus es?
elongasti omnes terminos terræ.
16 Domine, in angustia requisierunt te,
in tribulatione murmuris doctrina tua eis.
17 Sicut quæ concipit, cum appropinquaverit ad partum,
dolens clamat in doloribus suis,
sic facti sumus a facie tua, Domine.
18 Concepimus, et quasi parturivimus,
et peperimus spiritum.
Salutes non fecimus in terra;
ideo non ceciderunt habitatores terræ.
interfecti mei resurgent.
Expergiscimini, et laudate,
qui habitatis in pulvere,
quia ros lucis ros tuus,
et terram gigantum detrahes in ruinam.
20 Vade, populus meus, intra in cubicula tua;
claude ostia tua super te,
abscondere modicum ad momentum,
donec pertranseat indignatio.
21 Ecce enim Dominus egredietur de loco suo,
ut visitet iniquitatem habitatoris terræ contra eum;
et revelabit terra sanguinem suum, et non operiet ultra interfectos suos.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|