The Future of Bible Study Is Here.
Isaiah 24:1–6
1 Ecce Dominus dissipabit terram:
et nudabit eam, et affliget faciem ejus,
et disperget habitatores ejus.
2 Et erit sicut populus, sic sacerdos;
et sicut servus, sic dominus ejus;
sicut ancilla, sic domina ejus;
sicut emens, sic ille qui vendit;
sicut fœnerator, sic is qui mutuum accipit;
sicut qui repetit, sic qui debet.
3 Dissipatione dissipabitur terra, et direptione prædabitur;
Dominus enim locutus est verbum hoc.
4 Luxit, et defluxit terra, et infirmata est;
defluxit orbis,
infirmata est altitudo populi terræ.
5 Et terra infecta est ab habitatoribus suis,
quia transgressi sunt leges,
mutaverunt jus,
dissipaverunt fœdus sempiternum.
6 Propter hoc maledictio vorabit terram,
et peccabunt habitatores ejus;
ideoque insanient cultores ejus,
et relinquentur homines pauci.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|