The Future of Bible Study Is Here.
Isaiah 14:24–32
24 Juravit Dominus exercituum, dicens:
Si non, ut putavi, ita erit;
et quomodo mente tractavi,
ut conteram Assyrium in terra mea,
et in montibus meis conculcem eum;
et auferetur ab eis jugum ejus,
et onus illius ab humero eorum tolletur.
26 Hoc consilium quod cogitavi super omnem terram;
et hæc est manus extenta super universas gentes.
27 Dominus enim exercituum decrevit; et quis poterit infirmare?
et manus ejus extenta; et quis avertet eam?
28 In anno quo mortuus est rex Achaz, factum est onus istud:
29 Ne lætaris, Philisthæa omnis tu,
quoniam comminuta est virga percussoris tui;
de radice enim colubri egredietur regulus,
et semen ejus absorbens volucrem.
30 Et pascentur primogeniti pauperum,
et pauperes fiducialiter requiescent;
et interire faciam in fame radicem tuam,
et reliquias tuas interficiam.
31 Ulula, porta; clama civitas;
prostrata est Philisthæa omnis;
ab aquilone enim fumus veniet,
et non est qui effugiet agmen ejus.
32 Et quid respondebitur nuntiis gentis?
Quia Dominus fundavit Sion,
et in ipso sperabunt pauperes populi ejus.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|