Logos Bible Study

Isaiah 14:18–23

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

18Omnes reges gentium

universi dormierunt in gloria,

vir in domo sua;

19tu autem projectus es de sepulchro tuo,

quasi stirps inutilis pollutus,

et obvolutus cum his qui interfecti sunt gladio,

et descenderunt ad fundamenta laci,

quasi cadaver putridum.

20Non habebis consortium, neque cum eis in sepultura;

tu enim terram tuam disperdidisti,

tu populum tuum occidisti:

non vocabitur in æternum

semen pessimorum.

21Præparate filios ejus occisioni,

in iniquitate patrum suorum:

non consurgent, nec hæreditabunt terram,

neque implebunt faciem orbis civitatum.

22Et consurgam super eos,

dicit Dominus exercituum;

et perdam Babylonis nomen, et reliquias,

et germen, et progeniem, dicit Dominus;

23et ponam eam in possessionem ericii,

et in paludes aquarum,

et scopabo eam in scopa terens,

dicit Dominus exercituum.

Read in Logos