The Future of Bible Study Is Here.
Isaiah 1:25–31
25 Et convertam manum meam ad te,
et excoquam ad puram scoriam tuam,
et auferam omne stannum tuum.
26 Et restituam judices tuos ut fuerunt prius,
et consiliarios tuos sicut antiquitus;
post hæc vocaberis civitas justi,
urbs fidelis.
et reducent eam in justitia.
28 Et conteret scelestos, et peccatores simul;
et qui dereliquerunt Dominum consumentur.
29 Confundentur enim ab idolis quibus sacrificaverunt,
et erubescetis super hortis quos elegeratis,
30 cum fueritis velut quercus defluentibus foliis,
et velut hortus absque aqua.
31 Et erit fortitudo vestra ut favilla stuppæ,
et opus vestrum quasi scintilla,
et succendetur utrumque simul,
et non erit qui extinguat.
A service of Logos Bible Software
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|