The Future of Bible Study Is Here.
Isaiah 1:13–20
13 Ne offeratis ultra sacrificium frustra:
incensum abominatio est mihi.
Neomeniam et sabbatum, et festivitates alias, non feram;
iniqui sunt cœtus vestri.
14 Calendas vestras, et solemnitates vestras odivit anima mea:
facta sunt mihi molesta; laboravi sustinens.
15 Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis,
et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam:
manus enim vestræ sanguine plenæ sunt.
auferte malum cogitationum vestrarum
ab oculis meis:
quiescite agere perverse,
quærite judicium, subvenite oppresso,
judicate pupillo, defendite viduam.
18 Et venite, et arguite me, dicit Dominus.
Si fuerint peccata vestra ut coccinum,
quasi nix dealbabuntur;
et si fuerint rubra quasi vermiculus,
velut lana alba erunt.
19 Si volueritis, et audieritis me,
bona terræ comeditis.
20 Quod si nolueritis, et me ad iracundiam provocaveritis,
gladius devorabit vos,
quia os Domini locutum est.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|