Logos Bible Study

Hosea 14:5–10

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

5Sanabo contritiones eorum;

diligam eos spontanee:

quia aversus est furor meus ab eis.

6Ero quasi ros;

Israël germinabit sicut lilium,

et erumpet radix ejus ut Libani.

7Ibunt rami ejus,

et erit quasi oliva gloria ejus,

et odor ejus ut Libani.

8Convertentur sedentes in umbra ejus;

vivent tritico, et germinabunt quasi vinea;

memoriale ejus sicut vinum Libani.

9Ephraim, quid mihi ultra idola?

Ego exaudiam, et dirigam eum ego ut abietem virentem;

ex me fructus tuus inventus est.

10Quis sapiens, et intelliget ista? intelligens, et sciet hæc?

quia rectæ viæ Domini,

et justi ambulabunt in eis;

prævaricatores vero corruent in eis.

Read in Logos
Hosea 14:4: I will heal their apostasy; I will love them freely, for my anger has turned from them.