The Future of Bible Study Is Here.
Hosea 9:10–11:11
10 Quasi uvas in deserto inveni Israël,
quasi prima poma ficulneæ in cacumine ejus vidi patres eorum:
ipsi autem intraverunt ad Beelphegor,
et abalienati sunt in confusionem,
et facti sunt abominabiles sicut ea quæ dilexerunt.
11 Ephraim quasi avis avolavit;
gloria eorum a partu, et ab utero, et a conceptu.
12 Quod etsi enutrierint filios suos,
absque liberis eos faciam in hominibus;
sed et væ eis cum recessero ab eis!
13 Ephraim, ut vidi, Tyrus erat fundata in pulchritudine;
et Ephraim educet ad interfectorem filios suos.
14 Da eis, Domine. Quid dabis eis?
da eis vulvam sine liberis, et ubera arentia.
15 Omnes nequitiæ eorum in Galgal,
quia ibi exosos habui eos.
Propter malitiam adinventionum eorum,
de domo mea ejiciam eos;
non addam ut diligam eos:
omnes principes eorum recedentes.
radix eorum exsiccata est:
fructum nequaquam facient,
quod etsi genuerint,
interficiam amantissima uteri eorum.
17 Abjiciet eos Deus meus, quia non audierunt eum,
et erunt vagi in nationibus.
fructus adæquatus est ei:
secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria,
juxta ubertatem terræ suæ exuberavit simulacris.
2 Divisum est cor eorum, nunc interibunt;
ipse confringet simulacra eorum,
depopulabitur aras eorum.
3 Quia nunc dicent: Non est rex nobis,
non enim timemus Dominum;
et rex quid faciet nobis?
4 Loquimini verba visionis inutilis, et ferietis fœdus;
et germinabit quasi amaritudo judicium super sulcos agri.
5 Vaccas Bethaven coluerunt habitatores Samariæ;
quia luxit super eum populus ejus,
et æditui ejus super eum exsultaverunt
in gloria ejus, quia migravit ab eo.
6 Siquidem et ipse in Assur delatus est,
munus regi ultori.
Confusio Ephraim capiet,
et confundetur Israël in voluntate sua.
7 Transire fecit Samaria regem suum
quasi spumam super faciem aquæ.
8 Et disperdentur excelsa idoli, peccatum Israël;
lappa et tribulus ascendet super aras eorum:
et dicent montibus: Operite nos,
et collibus: Cadite super nos.
9 Ex diebus Gabaa peccavit Israël;
ibi steterunt.
Non comprehendet eos in Gabaa
prælium super filios iniquitatis.
10 Juxta desiderium meum corripiam eos:
congregabuntur super eos populi,
cum corripientur propter duas iniquitates suas.
11 Ephraim vitula docta diligere trituram,
et ego transivi super pulchritudinem colli ejus:
ascendam super Ephraim,
arabit Judas;
confringet sibi sulcos Jacob.
12 Seminate vobis in justitia,
et metite in ore misericordiæ.
Innovate vobis novale;
tempus autem requirendi Dominum,
cum venerit qui docebit vos justitiam.
iniquitatem messuistis:
comedistis frugem mendacii,
quia confisus es in viis tuis,
in multitudine fortium tuorum.
14 Consurget tumultus in populo tuo;
et omnes munitiones tuæ vastabuntur,
sicut vastatus est Salmana a domo ejus qui judicavit Baal
in die prælii, matre super filios allisa.
a facie malitiæ nequitiarum vestrarum.
11 1 Sicut mane transiit, pertransiit rex Israël.
Quia puer Israël, et dilexi eum;
et ex Ægypto vocavi filium meum.
2 Vocaverunt eos, sic abierunt a facie eorum;
Baalim immolabant, et simulacris sacrificabant.
3 Et ego quasi nutritius Ephraim:
portabam eos in brachiis meis,
et nescierunt quod curarem eos.
4 In funiculis Adam traham eos,
in vinculis caritatis;
et ero eis quasi exaltans jugum super maxillas eorum,
et declinavi ad eum ut vesceretur.
5 Non revertetur in terram Ægypti, et Assur ipse rex ejus,
quoniam noluerunt converti.
6 Cœpit gladius in civitatibus ejus,
et consumet electos ejus,
et comedet capita eorum.
7 Et populus meus pendebit ad reditum meum;
jugum autem imponetur eis simul, quod non auferetur.
protegam te, Israël?
Quomodo dabo te sicut Adama,
ponam te ut Seboim?
Conversum est in me cor meum,
pariter conturbata est pœnitudo mea.
non convertar ut disperdam Ephraim,
quoniam Deus ego, et non homo;
in medio tui sanctus,
et non ingrediar civitatem.
quasi leo rugiet,
quia ipse rugiet,
et formidabunt filii maris.
11 Et avolabunt quasi avis ex Ægypto,
et quasi columba de terra Assyriorum:
et collocabo eos in domibus suis, dicit Dominus.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|