The Future of Bible Study Is Here.
Hosea 6:1–7:16
1 In tribulatione sua mane consurgent ad me:
Venite, et revertamur ad Dominum,
2 quia ipse cepit, et sanabit nos;
percutiet, et curabit nos.
3 Vivificabit nos post duos dies;
in die tertia suscitabit nos,
et vivemus in conspectu ejus.
Sciemus, sequemurque ut cognoscamus Dominum:
quasi diluculum præparatus est egressus ejus,
et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terræ.
quid faciam tibi, Juda?
misericordia vestra quasi nubes matutina,
et quasi ros mane pertransiens.
5 Propter hoc dolavi in prophetis;
occidi eos in verbis oris mei:
et judicia tua quasi lux egredientur.
6 Quia misericordiam volui, et non sacrificium;
et scientiam Dei plus quam holocausta.
7 Ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum:
ibi prævaricati sunt in me.
8 Galaad civitas operantium idolum,
supplantata sanguine.
9 Et quasi fauces virorum latronum,
particeps sacerdotum, in via interficientium pergentes de Sichem:
quia scelus operati sunt.
10 In domo Israël vidi horrendum:
ibi fornicationes Ephraim,
contaminatus est Israël.
11 Sed et Juda, pone messem tibi,
cum convertero captivitatem populi mei.
revelata est iniquitas Ephraim,
et malitia Samariæ,
quia operati sunt mendacium;
et fur ingressus est spolians,
latrunculus foris.
2 Et ne forte dicant in cordibus suis,
omnem malitiam eorum me recordatum,
nunc circumdederunt eos adinventiones suæ:
coram facie mea factæ sunt.
3 In malitia sua lætificaverunt regem,
et in mendaciis suis principes.
quasi clibanus succensus a coquente;
quievit paululum civitas a commistione fermenti,
donec fermentaretur totum.
5 Dies regis nostri: cœperunt principes furere a vino;
extendit manum suam cum illusoribus.
6 Quia applicuerunt quasi clibanum cor suum,
cum insidiaretur eis;
tota nocte dormivit coquens eos:
mane ipse succensus quasi ignis flammæ.
7 Omnes calefacti sunt quasi clibanus,
et devoraverunt judices suos:
omnes reges eorum ceciderunt;
non est qui clamat in eis ad me.
8 Ephraim in populis ipse commiscebatur;
Ephraim factus est subcinericius panis, qui non reversatur.
9 Comederunt alieni robur ejus, et ipse nescivit;
sed et cani effusi sunt in eo, et ipse ignoravit.
10 Et humiliabitur superbia Israël in facie ejus;
nec reversi sunt ad Dominum Deum suum,
et non quæsierunt eum in omnibus his.
11 Et factus est Ephraim quasi columba seducta non habens cor.
Ægyptum invocabant; ad Assyrios abierunt.
expandam super eos rete meum:
quasi volucrem cæli detraham eos;
cædam eos secundum auditionem cœtus eorum.
13 Væ eis, quoniam recesserunt a me!
vastabuntur, quia prævaricati sunt in me,
et ego redemi eos,
et ipsi locuti sunt contra me mendacia.
14 Et non clamaverunt ad me in corde suo,
sed ululabant in cubilibus suis:
super triticum et vinum ruminabant;
recesserunt a me.
15 Et ego erudivi eos, et confortavi brachia eorum,
et in me cogitaverunt malitiam.
16 Reversi sunt ut essent absque jugo;
facti sunt quasi arcus dolosus:
cadent in gladio principes eorum, a furore linguæ suæ.
Ista subsannatio eorum in terra Ægypti.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|