The Future of Bible Study Is Here.
Hosea 4:1–5:15
1 Audite verbum Domini, filii Israël,
quia judicium Domino cum habitatoribus terræ:
non est enim veritas, et non est misericordia,
et non est scientia Dei in terra.
et homicidium, et furtum, et adulterium inundaverunt,
et sanguis sanguinem tetigit.
et infirmabitur omnis qui habitat in ea,
in bestia agri, et in volucre cæli;
sed et pisces maris congregabuntur.
4 Verumtamen unusquisque non judicet,
et non arguatur vir:
populus enim tuus sicut hi qui contradicunt sacerdoti.
et corruet etiam propheta tecum.
Nocte tacere feci matrem tuam.
eo quod non habuerit scientiam:
quia tu scientiam repulisti,
repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi;
et oblita es legis Dei tui,
obliviscar filiorum tuorum et ego.
7 Secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi:
gloriam eorum in ignominiam commutabo.
8 Peccata populi mei comedent,
et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum.
9 Et erit sicut populus, sic sacerdos;
et visitabo super eum vias ejus,
et cogitationes ejus reddam ei.
10 Et comedent, et non saturabuntur;
fornicati sunt, et non cessaverunt:
quoniam Dominum dereliquerunt in non custodiendo.
11 Fornicatio, et vinum, et ebrietas auferunt cor.
12 Populus meus in ligno suo interrogavit,
et baculus ejus annuntiavit ei;
spiritus enim fornicationum decepit eos,
et fornicati sunt a Deo suo.
13 Super capita montium sacrificabant,
et super colles ascendebant thymiama;
subtus quercum, et populum, et terebinthum,
quia bona erat umbra ejus;
ideo fornicabuntur filiæ vestræ,
et sponsæ vestræ adulteræ erunt.
14 Non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatæ,
et super sponsas vestras cum adulteraverint,
quoniam ipsi cum meretricibus conversabantur,
et cum effeminatis sacrificabant;
et populus non intelligens vapulabit.
non delinquat saltem Juda;
et nolite ingredi in Galgala,
et ne ascenderitis in Bethaven,
neque juraveritis: Vivit Dominus!
16 Quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israël;
nunc pascet eos Dominus, quasi agnum in latitudine.
17 Particeps idolorum Ephraim: dimitte eum.
18 Separatum est convivium eorum;
fornicatione fornicati sunt:
dilexerunt afferre ignominiam protectores ejus.
19 Ligavit eum spiritus in alis suis,
et confundentur a sacrificiis suis.
et attendite, domus Israël,
et domus regis, auscultate:
quia vobis judicium est,
quoniam laqueus facti estis speculationi,
et rete expansum super Thabor.
2 Et victimas declinastis in profundum;
et ego eruditor omnium eorum.
et Israël non est absconditus a me:
quia nunc fornicatus est Ephraim;
contaminatus est Israël.
4 Non dabunt cogitationes suas ut revertantur ad Deum suum,
quia spiritus fornicationum in medio eorum,
et Dominum non cognoverunt.
5 Et respondebit arrogantia Israël in facie ejus,
et Israël et Ephraim ruent in iniquitate sua:
ruet etiam Judas cum eis.
6 In gregibus suis et in armentis suis vadent ad quærendum Dominum,
et non invenient:
ablatus est ab eis.
7 In Dominum prævaricati sunt,
quia filios alienos genuerunt:
nunc devorabit eos mensis, cum partibus suis.
tuba in Rama;
ululate in Bethaven,
post tergum tuum, Benjamin.
9 Ephraim in desolatione erit in die correptionis;
in tribubus Israël ostendi fidem.
10 Facti sunt principes Juda quasi assumentes terminum;
super eos effundam quasi aquam iram meam.
11 Calumniam patiens est Ephraim, fractus judicio,
quoniam cœpit abire post sordes.
12 Et ego quasi tinea Ephraim,
et quasi putredo domui Juda.
13 Et vidit Ephraim languorem suum,
et Juda vinculum suum;
et abiit Ephraim ad Assur,
et misit ad regem ultorem:
et ipse non poterit sanare vos,
nec solvere poterit a vobis vinculum.
14 Quoniam ego quasi leæna Ephraim,
et quasi catulus leonis domui Juda.
Ego, ego capiam, et vadam;
tollam, et non est qui eruat.
15 Vadens revertar ad locum meum,
donec deficiatis, et quæratis faciem meam.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|