Logos Bible Study

Hosea 11:1–14:1

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Sicut mane transiit, pertransiit rex Israël.

Quia puer Israël, et dilexi eum;

et ex Ægypto vocavi filium meum.

2Vocaverunt eos, sic abierunt a facie eorum;

Baalim immolabant, et simulacris sacrificabant.

3Et ego quasi nutritius Ephraim:

portabam eos in brachiis meis,

et nescierunt quod curarem eos.

4In funiculis Adam traham eos,

in vinculis caritatis;

et ero eis quasi exaltans jugum super maxillas eorum,

et declinavi ad eum ut vesceretur.

5Non revertetur in terram Ægypti, et Assur ipse rex ejus,

quoniam noluerunt converti.

6Cœpit gladius in civitatibus ejus,

et consumet electos ejus,

et comedet capita eorum.

7Et populus meus pendebit ad reditum meum;

jugum autem imponetur eis simul, quod non auferetur.

8Quomodo dabo te, Ephraim?

protegam te, Israël?

Quomodo dabo te sicut Adama,

ponam te ut Seboim?

Conversum est in me cor meum,

pariter conturbata est pœnitudo mea.

9Non faciam furorem iræ meæ;

non convertar ut disperdam Ephraim,

quoniam Deus ego, et non homo;

in medio tui sanctus,

et non ingrediar civitatem.

10Post Dominum ambulabunt;

quasi leo rugiet,

quia ipse rugiet,

et formidabunt filii maris.

11Et avolabunt quasi avis ex Ægypto,

et quasi columba de terra Assyriorum:

et collocabo eos in domibus suis, dicit Dominus.

12Circumdedit me in negatione Ephraim,

et in dolo domus Israël;

Judas autem testis descendit cum Deo,

et cum sanctis fidelis.

121Ephraim pascit ventum,

et sequitur æstum;

tota die mendacium et vastitatem multiplicat:

et fœdus cum Assyriis iniit,

et oleum in Ægyptum ferebat.

2Judicium ergo Domini cum Juda,

et visitatio super Jacob:

juxta vias ejus, et juxta adinventiones ejus reddet ei.

3In utero supplantavit fratrem suum,

et in fortitudine sua directus est cum angelo.

4Et invaluit ad angelum, et confortatus est;

flevit, et rogavit eum.

In Bethel invenit eum,

et ibi locutus est nobiscum.

5Et Dominus Deus exercituum,

Dominus memoriale ejus.

6Et tu ad Deum tuum converteris;

misericordiam et judicium custodi,

et spera in Deo tuo semper.

7Chanaan, in manu ejus statera dolosa,

calumniam dilexit.

8Et dixit Ephraim: Verumtamen dives effectus sum;

inveni idolum mihi:

omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem quam peccavi.

9Et ego Dominus Deus tuus ex terra Ægypti:

adhuc sedere te faciam in tabernaculis, sicut in diebus festivitatis.

10Et locutus sum super prophetas,

et ego visionem multiplicavi,

et in manu prophetarum assimilatus sum.

11Si Galaad idolum, ergo frustra erant in Galgal bobus immolantes;

nam et altaria eorum quasi acervi super sulcos agri.

12Fugit Jacob in regionem Syriæ,

et servivit Israël in uxorem,

et in uxorem servavit.

13In propheta autem eduxit Dominus Israël de Ægypto,

et in propheta servatus est.

14Ad iracundiam me provocavit Ephraim in amaritudinibus suis:

et sanguis ejus super eum veniet,

et opprobrium ejus restituet ei Dominus suus.

131Loquente Ephraim, horror invasit Israël;

et deliquit in Baal, et mortuus est.

2Et nunc addiderunt ad peccandum;

feceruntque sibi conflatile de argento suo

quasi similitudinem idolorum:

factura artificum totum est:

his ipsi dicunt: Immolate homines, vitulos adorantes.

3Idcirco erunt quasi nubes matutina,

et sicut ros matutinus præteriens;

sicut pulvis turbine raptus ex area,

et sicut fumus de fumario.

4Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti;

et Deum absque me nescies,

et salvator non est præter me.

5Ego cognovi te in deserto,

in terra solitudinis.

6Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt;

et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

7Et ego ero eis quasi leæna,

sicut pardus in via Assyriorum.

8Occurram eis quasi ursa raptis catulis,

et dirumpam interiora jecoris eorum,

et consumam eos ibi quasi leo:

bestia agri scindet eos.

9Perditio tua, Israël: tantummodo in me auxilium tuum.

10Ubi est rex tuus?

maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis;

et judices tui, de quibus dixisti:

Da mihi regem et principes.

11Dabo tibi regem in furore meo,

et auferam in indignatione mea.

12Colligata est iniquitas Ephraim;

absconditum peccatum ejus.

13Dolores parturientis venient ei:

ipse filius non sapiens:

nunc enim non stabit in contritione filiorum.

14De manu mortis liberabo eos;

de morte redimam eos.

Ero mors tua, o mors!

morsus tuus ero, inferne!

consolatio abscondita est ab oculis meis.

15Quia ipse inter fratres dividet:

adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem,

et siccabit venas ejus,

et desolabit fontem ejus:

et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

141Pereat Samaria, quoniam ad amaritudinem concitavit Deum suum!

in gladio pereant,

parvuli eorum elidantur,

et fœtæ ejus discindantur!

Read in Logos
Hosea 12:6: “So you, by the help of your God, return, hold fast to love and justice, and wait continually for your God.”