Logos Bible Study

Hosea 11–12

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

111Sicut mane transiit, pertransiit rex Israël.

Quia puer Israël, et dilexi eum;

et ex Ægypto vocavi filium meum.

2Vocaverunt eos, sic abierunt a facie eorum;

Baalim immolabant, et simulacris sacrificabant.

3Et ego quasi nutritius Ephraim:

portabam eos in brachiis meis,

et nescierunt quod curarem eos.

4In funiculis Adam traham eos,

in vinculis caritatis;

et ero eis quasi exaltans jugum super maxillas eorum,

et declinavi ad eum ut vesceretur.

5Non revertetur in terram Ægypti, et Assur ipse rex ejus,

quoniam noluerunt converti.

6Cœpit gladius in civitatibus ejus,

et consumet electos ejus,

et comedet capita eorum.

7Et populus meus pendebit ad reditum meum;

jugum autem imponetur eis simul, quod non auferetur.

8Quomodo dabo te, Ephraim?

protegam te, Israël?

Quomodo dabo te sicut Adama,

ponam te ut Seboim?

Conversum est in me cor meum,

pariter conturbata est pœnitudo mea.

9Non faciam furorem iræ meæ;

non convertar ut disperdam Ephraim,

quoniam Deus ego, et non homo;

in medio tui sanctus,

et non ingrediar civitatem.

10Post Dominum ambulabunt;

quasi leo rugiet,

quia ipse rugiet,

et formidabunt filii maris.

11Et avolabunt quasi avis ex Ægypto,

et quasi columba de terra Assyriorum:

et collocabo eos in domibus suis, dicit Dominus.

12Circumdedit me in negatione Ephraim,

et in dolo domus Israël;

Judas autem testis descendit cum Deo,

et cum sanctis fidelis.

121Ephraim pascit ventum,

et sequitur æstum;

tota die mendacium et vastitatem multiplicat:

et fœdus cum Assyriis iniit,

et oleum in Ægyptum ferebat.

2Judicium ergo Domini cum Juda,

et visitatio super Jacob:

juxta vias ejus, et juxta adinventiones ejus reddet ei.

3In utero supplantavit fratrem suum,

et in fortitudine sua directus est cum angelo.

4Et invaluit ad angelum, et confortatus est;

flevit, et rogavit eum.

In Bethel invenit eum,

et ibi locutus est nobiscum.

5Et Dominus Deus exercituum,

Dominus memoriale ejus.

6Et tu ad Deum tuum converteris;

misericordiam et judicium custodi,

et spera in Deo tuo semper.

7Chanaan, in manu ejus statera dolosa,

calumniam dilexit.

8Et dixit Ephraim: Verumtamen dives effectus sum;

inveni idolum mihi:

omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem quam peccavi.

9Et ego Dominus Deus tuus ex terra Ægypti:

adhuc sedere te faciam in tabernaculis, sicut in diebus festivitatis.

10Et locutus sum super prophetas,

et ego visionem multiplicavi,

et in manu prophetarum assimilatus sum.

11Si Galaad idolum, ergo frustra erant in Galgal bobus immolantes;

nam et altaria eorum quasi acervi super sulcos agri.

12Fugit Jacob in regionem Syriæ,

et servivit Israël in uxorem,

et in uxorem servavit.

13In propheta autem eduxit Dominus Israël de Ægypto,

et in propheta servatus est.

14Ad iracundiam me provocavit Ephraim in amaritudinibus suis:

et sanguis ejus super eum veniet,

et opprobrium ejus restituet ei Dominus suus.

Read in Logos