Logos Bible Study

Hebrews 9:3–8

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

3Post velamentum autem secundum, tabernaculum, quod dicitur Sancta sanctorum: 4aureum habens thuribulum, et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna, et virga Aaron, quæ fronduerat, et tabulæ testamenti, 5superque eam erant cherubim gloriæ obumbrantia propitiatorium: de quibus non est modo dicendum per singula. 6His vero ita compositis, in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes, sacrificiorum officia consummantes: 7in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine, quem offert pro sua et populi ignorantia: 8hoc significante Spiritu Sancto, nondum propalatam esse sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo habente statum:

Read in Logos