The Future of Bible Study Is Here.
Hebrews 9:16–22
16 Ubi enim testamentum est, mors necesse est intercedat testatoris. 17 Testamentum enim in mortuis confirmatum est: alioquin nondum valet, dum vivit qui testatus est. 18 Unde nec primum quidem sine sanguine dedicatum est. 19 Lecto enim omni mandato legis a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua, et lana coccinea, et hyssopo, ipsum quoque librum, et omnem populum aspersit, 20 dicens: Hic sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus. 21 Etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit. 22 Et omnia pene in sanguine secundum legem mundantur: et sine sanguinis effusione non fit remissio.
A service of Logos Bible Software
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|