12 Translato enim sacerdotio, necesse erat ut et legis translatio fiat. 13 In quo enim hæc dicuntur, de alia tribu est, de qua nullus altari præsto fuit. 14 Manifestum est enim quod ex Juda ortus sit Dominus noster: in qua tribu nihil de sacerdotibus Moyses locutus est.