Logos Bible Study

Hebrews 7:1–10

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Hic enim Melchisedech, rex Salem, sacerdos Dei summi, qui obviavit Abrahæ regresso a cæde regum, et benedixit ei: 2cui et decimas omnium divisit Abraham: primum quidem qui interpretatur rex justitiæ: deinde autem et rex Salem, quod est, rex pacis, 3sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum, neque finem vitæ habens, assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum.

4Intuemini autem quantus sit hic, cui et decimas dedit de præcipuis Abraham patriarcha. 5Et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes, mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem, id est, a fratribus suis: quamquam et ipsi exierint de lumbis Abrahæ. 6Cujus autem generatio non annumeratur in eis, decimas sumpsit ab Abraham, et hunc, qui habebat repromissiones, benedixit. 7Sine ulla autem contradictione, quod minus est, a meliore benedicitur. 8Et hic quidem, decimas morientes homines accipiunt: ibi autem contestatur, quia vivit. 9Et (ut ita dictum sit) per Abraham, et Levi, qui decimas accepit, decimatus est: 10adhuc enim in lumbis patris erat, quando obviavit ei Melchisedech.

Read in Logos