Logos Bible Study

Hebrews 3:8–13

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

8nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto, 9ubi tentaverunt me patres vestri: probaverunt, et viderunt opera mea 10quadraginta annis: propter quod infensus fui generationi huic, et dixi: Semper errant corde. Ipsi autem non cognoverunt vias meas, 11sicut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam. 12Videte fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis, discedendi a Deo vivo: 13sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec hodie cognominatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati.

Read in Logos