Logos Bible Study

Hebrews 12:18–24

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

18Non enim accessistis ad tractabilem montem, et accensibilem ignem, et turbinem, et caliginem, et procellam, 19et tubæ sonum, et vocem verborum, quam qui audierunt, excusaverunt se, ne eis fieret verbum. 20Non enim portabant quod dicebatur: Et si bestia tetigerit montem, lapidabitur. 21Et ita terribile erat quod videbatur. Moyses dixit: Exterritus sum, et tremebundus. 22Sed accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis, Jerusalem cælestem, et multorum millium angelorum frequentiam, 23et ecclesiam primitivorum, qui conscripti sunt in cælis, et judicem omnium Deum, et spiritus justorum perfectorum, 24et testamenti novi mediatorem Jesum, et sanguinis aspersionem melius loquentem quam Abel.

Read in Logos