The Future of Bible Study Is Here.
Hebrews 10:35–39
35 Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quæ magnam habet remunerationem. 36 Patientia enim vobis necessaria est: ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem. 37 Adhuc enim modicum aliquantulum, qui venturus est, veniet, et non tardabit. 38 Justus autem meus ex fide vivit: quod si subtraxerit se, non placebit animæ meæ. 39 Nos autem non sumus subtractionis filii in perditionem, sed fidei in acquisitionem animæ.
A service of Logos Bible Software
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|