Logos Bible Study

Hebrews 10:26–31

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

26Voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis, jam non relinquitur pro peccatis hostia, 27terribilis autem quædam exspectatio judicii, et ignis æmulatio, quæ consumptura est adversarios. 28Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur: 29quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiæ contumeliam fecerit? 30Scimus enim qui dixit: Mihi vindicta, et ego retribuam. Et iterum: Quia judicabit Dominus populum suum. 31Horrendum est incidere in manus Dei viventis.

Read in Logos