Logos Bible Study

Hebrews 10:19–25

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Greek

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

19Habentes itaque, fratres, fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi, 20quam initiavit nobis viam novam, et viventem per velamen, id est, carnem suam, 21et sacerdotem magnum super domum Dei: 22accedamus cum vero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a conscientia mala, et abluti corpus aqua munda, 23teneamus spei nostræ confessionem indeclinabilem (fidelis enim est qui repromisit), 24et consideremus invicem in provocationem caritatis, et bonorum operum: 25non deserentes collectionem nostram, sicut consuetudinis est quibusdam, sed consolantes, et tanto magis quanto videritis appropinquantem diem.

Read in Logos
Hebrews 10:19: Therefore, brothers, since we have confidence to enter the holy places by the blood of Jesus …