Logos Bible Study

Genesis 9:18–29

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

18Erant ergo filii Noë, qui egressi sunt de arca, Sem, Cham et Japheth: porro Cham ipse est pater Chanaan. 19Tres isti filii sunt Noë: et ab his disseminatum est omne genus hominum super universam terram. 20Cœpitque Noë vir agricola exercere terram, et plantavit vineam. 21Bibensque vinum inebriatus est, et nudatus in tabernaculo suo. 22Quod cum vidisset Cham, pater Chanaan, verenda scilicet patris sui esse nudata, nuntiavit duobus fratribus suis foras. 23At vero Sem et Japheth pallium imposuerunt humeris suis, et incedentes retrorsum, operuerunt verenda patris sui: faciesque eorum aversæ erant, et patris virilia non viderunt. 24Evigilans autem Noë ex vino, cum didicisset quæ fecerat ei filius suus minor, 25ait:

Maledictus Chanaan,

servus servorum erit fratribus suis.

26Dixitque:

Benedictus Dominus Deus Sem,

sit Chanaan servus ejus.

27Dilatet Deus Japheth, et habitet in tabernaculis Sem,

sitque Chanaan servus ejus.

28Vixit autem Noë post diluvium trecentis quinquaginta annis. 29Et impleti sunt omnes dies ejus nongentorum quinquaginta annorum: et mortuus est.

Read in Logos