Logos Bible Study

Genesis 50:15–21

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

15Quo mortuo, timentes fratres ejus, et mutuo colloquentes: Ne forte memor sit injuriæ quam passus est, et reddat nobis omne malum quod fecimus, 16mandaverunt ei dicentes: Pater tuus præcepit nobis antequam moreretur, 17ut hæc tibi verbis illius diceremus: Obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum, et peccati atque malitiæ quam exercuerunt in te: nos quoque oramus ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc. Quibus auditis flevit Joseph. 18Veneruntque ad eum fratres sui: et proni adorantes in terram, dixerunt: Servi tui sumus. 19Quibus ille respondit: Nolite timere: num Dei possumus resistere voluntati? 20Vos cogitastis de me malum: sed Deus vertit illud in bonum, ut exaltaret me, sicut in præsentiarum cernitis, et salvos faceret multos populos. 21Nolite timere: ego pascam vos et parvulos vestros: consolatusque est eos, et blande ac leniter est locutus.

Read in Logos
Genesis 50:20: As for you, you meant evil against me, but God meant it for good, to bring it about that many people should be kept alive, as they are today.