Logos Bible Study

Genesis 5:7–26

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

7Vixitque Seth, postquam genuit Enos, octingentis septem annis, genuitque filios et filias. 8Et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum, et mortuus est. 9Vixit vero Enos nonaginta annis, et genuit Cainan. 10Post cujus ortum vixit octingentis quindecim annis, et genuit filios et filias. 11Factique sunt omnes dies Enos nongenti quinque anni, et mortuus est. 12Vixit quoque Cainan septuaginta annis, et genuit Malaleel. 13Et vixit Cainan, postquam genuit Malaleel, octingentis quadraginta annis, genuitque filios et filias. 14Et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni, et mortuus est. 15Vixit autem Malaleel sexaginta quinque annis, et genuit Jared. 16Et vixit Malaleel, postquam genuit Jared, octingentis triginta annis, et genuit filios et filias. 17Et facti sunt omnes dies Malaleel octingenti nonaginta quinque anni, et mortuus est. 18Vixitque Jared centum sexaginta duobus annis, et genuit Henoch. 19Et vixit Jared, postquam genuit Henoch, octingentis annis, et genuit filios et filias. 20Et facti sunt omnes dies Jared nongenti sexaginta duo anni, et mortuus est. 21Porro Henoch vixit sexaginta quinque annis, et genuit Mathusalam. 22Et ambulavit Henoch cum Deo: et vixit, postquam genuit Mathusalam, trecentis annis, et genuit filios et filias. 23Et facti sunt omnes dies Henoch trecenti sexaginta quinque anni. 24Ambulavitque cum Deo, et non apparuit: quia tulit eum Deus. 25Vixit quoque Mathusala centum octoginta septem annis, et genuit Lamech. 26Et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, septingentis octoginta duobus annis, et genuit filios et filias.

Read in Logos
Genesis 5:24: Enoch walked with God, and he was not, for God took him.