Logos Bible Study

Genesis 5:21–31

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

21Porro Henoch vixit sexaginta quinque annis, et genuit Mathusalam. 22Et ambulavit Henoch cum Deo: et vixit, postquam genuit Mathusalam, trecentis annis, et genuit filios et filias. 23Et facti sunt omnes dies Henoch trecenti sexaginta quinque anni. 24Ambulavitque cum Deo, et non apparuit: quia tulit eum Deus. 25Vixit quoque Mathusala centum octoginta septem annis, et genuit Lamech. 26Et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, septingentis octoginta duobus annis, et genuit filios et filias. 27Et facti sunt omnes dies Mathusala nongenti sexaginta novem anni, et mortuus est. 28Vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis, et genuit filium: 29vocavitque nomen ejus Noë, dicens: Iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra, cui maledixit Dominus. 30Vixitque Lamech, postquam genuit Noë, quingentis nonaginta quinque annis, et genuit filios et filias. 31Et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni, et mortuus est. Noë vero cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham et Japheth.

Read in Logos
Genesis 5:24: Enoch walked with God, and he was not, for God took him.