Logos Bible Study

Genesis 41:39–43

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

39Dixit ergo ad Joseph: Quia ostendit tibi Deus omnia quæ locutus es, numquid sapientiorem et consimilem tui invenire potero?

40Tu eris super domum meam, et ad tui oris imperium cunctus populus obediet: uno tantum regni solio te præcedam. 41Dixitque rursus Pharao ad Joseph: Ecce, constitui te super universam terram Ægypti. 42Tulitque annulum de manu sua, et dedit eum in manu ejus: vestivitque eum stola byssina, et collo torquem auream circumposuit. 43Fecitque eum ascendere super currum suum secundum, clamante præcone, ut omnes coram eo genu flecterent, et præpositum esse scirent universæ terræ Ægypti.

Read in Logos