Logos Bible Study

Genesis 36:20–30

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

20Isti sunt filii Seir Horræi, habitatores terræ: Lotan, et Sobal, et Sebeon, et Ana, 21et Dison, et Eser, et Disan: hi duces Horræi, filii Seir in terra Edom. 22Facti sunt autem filii Lotan: Hori et Heman. Erat autem soror Lotan, Thamna. 23Et isti filii Sobal: Alvan et Manahat et Ebal, et Sepho et Onam. 24Et hi filii Sebeon: Aja et Ana. Iste est Ana qui invenit aquas calidas in solitudine, cum pasceret asinos Sebeon patris sui: 25habuitque filium Dison, et filiam Oolibama. 26Et isti filii Dison: Hamdan, et Eseban, et Jethram, et Charan. 27Hi quoque filii Eser: Balaan, et Zavan, et Acan. 28Habuit autem filios Disan: Hus et Aram. 29Hi duces Horræorum: dux Lotan, dux Sobal, dux Sebeon, dux Ana, 30dux Dison, dux Eser, dux Disan: isti duces Horræorum qui imperaverunt in terra Seir.

Read in Logos