Logos Bible Study

Genesis 30:1–13

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Cernens autem Rachel quod infecunda esset, invidit sorori suæ, et ait marito suo: Da mihi liberos, alioquin moriar. 2Cui iratus respondit Jacob: Num pro Deo ego sum, qui privavit te fructu ventris tui? 3At illa: Habeo, inquit, famulam Balam: ingredere ad illam, ut pariat super genua mea, et habeam ex illa filios. 4Deditque illi Balam in conjugium: quæ, 5ingresso ad se viro, concepit, et peperit filium. 6Dixitque Rachel: Judicavit mihi Dominus, et exaudivit vocem meam, dans mihi filium, et idcirco appellavit nomen ejus Dan. 7Rursumque Bala concipiens, peperit alterum, 8pro quo ait Rachel: Comparavit me Deus cum sorore mea, et invalui: vocavitque eum Nephthali. 9Sentiens Lia quod parere desiisset, Zelpham ancillam suam marito tradidit. 10Qua post conceptum edente filium, 11dixit: Feliciter, et idcirco vocavit nomen ejus Gad. 12Peperit quoque Zelpha alterum. 13Dixitque Lia: Hoc pro beatitudine mea: beatam quippe me dicent mulieres: propterea appellavit eum Aser.

Read in Logos