Logos Bible Study

Genesis 3:9–15

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

9Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei: Ubi es? 10Qui ait: Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me. 11Cui dixit: Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo præceperam tibi ne comederes, comedisti? 12Dixitque Adam: Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi. 13Et dixit Dominus Deus ad mulierem: Quare hoc fecisti? Quæ respondit: Serpens decepit me, et comedi.

14Et ait Dominus Deus ad serpentem:

Quia fecisti hoc,

maledictus es inter omnia animantia, et bestias terræ:

super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitæ tuæ.

15Inimicitias ponam inter te et mulierem,

et semen tuum et semen illius:

ipsa conteret caput tuum,

et tu insidiaberis calcaneo ejus.

Read in Logos
Genesis 3:15: I will put enmity between you and the woman, and between your offspring and her offspring; he shall bruise your head, and you shall bruise his heel.”