Logos Bible Study

Genesis 3:8–24

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

8Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini Dei in medio ligni paradisi. 9Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei: Ubi es? 10Qui ait: Vocem tuam audivi in paradiso, et timui, eo quod nudus essem, et abscondi me. 11Cui dixit: Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo præceperam tibi ne comederes, comedisti? 12Dixitque Adam: Mulier, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi. 13Et dixit Dominus Deus ad mulierem: Quare hoc fecisti? Quæ respondit: Serpens decepit me, et comedi.

14Et ait Dominus Deus ad serpentem:

Quia fecisti hoc,

maledictus es inter omnia animantia, et bestias terræ:

super pectus tuum gradieris, et terram comedes cunctis diebus vitæ tuæ.

15Inimicitias ponam inter te et mulierem,

et semen tuum et semen illius:

ipsa conteret caput tuum,

et tu insidiaberis calcaneo ejus.

16Mulieri quoque dixit: Multiplicabo ærumnas tuas, et conceptus tuos: in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui. 17Adæ vero dixit: Quia audisti vocem uxoris tuæ, et comedisti de ligno, ex quo præceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo: in laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitæ tuæ. 18Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbam terræ. 19In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertaris in terram de qua sumptus es: quia pulvis es et in pulverem reverteris. 20Et vocavit Adam nomen uxoris suæ, Heva: eo quod mater esset cunctorum viventium. 21Fecit quoque Dominus Deus Adæ et uxori ejus tunicas pelliceas, et induit eos: 22et ait: Ecce Adam quasi unus ex nobis factus est, sciens bonum et malum: nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vitæ, et comedat, et vivat in æternum. 23Et emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram de qua sumptus est. 24Ejecitque Adam: et collocavit ante paradisum voluptatis cherubim, et flammeum gladium, atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitæ.

Read in Logos
Genesis 3:15: I will put enmity between you and the woman, and between your offspring and her offspring; he shall bruise your head, and you shall bruise his heel.”