Logos Bible Study

Genesis 29:21–28

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

21Dixitque ad Laban: Da mihi uxorem meam: quia jam tempus impletum est, ut ingrediar ad illam. 22Qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium, fecit nuptias. 23Et vespere Liam filiam suam introduxit ad eum, 24dans ancillam filiæ, Zelpham nomine. Ad quam cum ex more Jacob fuisset ingressus, facto mane vidit Liam: 25et dixit ad socerum suum: Quid est quod facere voluisti? nonne pro Rachel servivi tibi? quare imposuisti mihi? 26Respondit Laban: Non est in loco nostro consuetudinis, ut minores ante tradamus ad nuptias. 27Imple hebdomadam dierum hujus copulæ: et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis. 28Acquievit placito: et hebdomada transacta, Rachel duxit uxorem:

Read in Logos