The Future of Bible Study Is Here.
Genesis 27:14–29
14 Abiit, et attulit, deditque matri. Paravit illa cibos, sicut velle noverat patrem illius. 15 Et vestibus Esau valde bonis, quas apud se habebat domi, induit eum: 16 pelliculasque hædorum circumdedit manibus, et colli nuda protexit: 17 deditque pulmentum, et panes, quos coxerat, tradidit. 18 Quibus illatis, dixit: Pater mi? At ille respondit: Audio. Quis es tu, fili mi? 19 Dixitque Jacob: Ego sum primogenitus tuus Esau: feci sicut præcepisti mihi: surge, sede, et comede de venatione mea, ut benedicat mihi anima tua. 20 Rursumque Isaac ad filium suum: Quomodo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi? Qui respondit: Voluntas Dei fuit ut cito occurreret mihi quod volebam. 21 Dixitque Isaac: Accede huc, ut tangam te, fili mi, et probem utrum tu sis filius meus Esau, an non. 22 Accessit ille ad patrem, et palpato eo, dixit Isaac: Vox quidem, vox Jacob est: sed manus, manus sunt Esau. 23 Et non cognovit eum, quia pilosæ manus similitudinem majoris expresserant. Benedicens ergo illi, 24 ait: Tu es filius meus Esau? Respondit: Ego sum. 25 At ille: Affer mihi, inquit, cibos de venatione tua, fili mi, ut benedicat tibi anima mea. Quos cum oblatos comedisset, obtulit ei etiam vinum. Quo hausto, 26 dixit ad eum: Accede ad me, et da mihi osculum, fili mi. 27 Accessit, et osculatus est eum. Statimque ut sensit vestimentorum illius fragrantiam, benedicens illi, ait:
Ecce odor filii mei
sicut odor agri pleni,
cui benedixit Dominus.
et de pinguedine terræ
abundantiam frumenti et vini.
et adorent te tribus:
esto dominus fratrum tuorum,
et incurventur ante te filii matris tuæ:
qui maledixerit tibi, sit ille maledictus,
et qui benedixerit tibi, benedictionibus repleatur.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|