Logos Bible Study

Genesis 25:29–34

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

29Coxit autem Jacob pulmentum: ad quem cum venisset Esau de agro lassus, 30ait: Da mihi de coctione hac rufa, quia oppido lassus sum. Quam ob causam vocatum est nomen ejus Edom. 31Cui dixit Jacob: Vende mihi primogenita tua. 32Ille respondit: En morior, quid mihi proderunt primogenita? 33Ait Jacob: Jura ergo mihi. Juravit ei Esau et vendidit primogenita. 34Et sic, accepto pane et lentis edulio, comedit et bibit, et abiit, parvipendens quod primogenita vendidisset.

Read in Logos