The Future of Bible Study Is Here.
Genesis 25:1–6
1 Abraham vero aliam duxit uxorem nomine Ceturam: 2 quæ peperit ei Zamran et Jecsan, et Madam, et Madian, et Jesboc, et Sue. 3 Jecsan quoque genuit Saba et Dadan. Filii Dadan fuerunt Assurim, et Latusim, et Loomim. 4 At vero ex Madian ortus est Epha, et Opher, et Henoch, et Abida, et Eldaa: omnes hi filii Ceturæ. 5 Deditque Abraham cuncta quæ possederat, Isaac: 6 filiis autem concubinarum largitus est munera, et separavit eos ab Isaac filio suo, dum adhuc ipse viveret, ad plagam orientalem.
A service of Logos Bible Software
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|