Logos Bible Study

Genesis 21:1–7

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Visitavit autem Dominus Saram, sicut promiserat: et implevit quæ locutus est. 2Concepitque et peperit filium in senectute sua, tempore quo prædixerat ei Deus. 3Vocavitque Abraham nomen filii sui, quem genuit ei Sara, Isaac: 4et circumcidit eum octavo die, sicut præceperat ei Deus, 5cum centum esset annorum: hac quippe ætate patris, natus est Isaac. 6Dixitque Sara: Risum fecit mihi Deus: quicumque audierit, corridebit mihi. 7Rursumque ait: Quis auditurus crederet Abraham quod Sara lactaret filium, quem peperit et jam seni?

Read in Logos