Loading…

Genesis 19:24–29

24 Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorrham sulphur et ignem a Domino de cælo: 25 et subvertit civitates has, et omnem circa regionem, universos habitatores urbium, et cuncta terræ virentia. 26 Respiciensque uxor ejus post se, versa est in statuam salis. 27 Abraham autem consurgens mane, ubi steterat prius cum Domino, 28 intuitus est Sodomam et Gomorrham, et universam terram regionis illius: viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum. 29 Cum enim subverteret Deus civitates regionis illius, recordatus Abrahæ, liberavit Lot de subversione urbium in quibus habitaverat.

Read more Explain verse



A service of Logos Bible Software