Logos Bible Study

Genesis 15:7–17

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

7Dixitque ad eum: Ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldæorum ut darem tibi terram istam, et possideres eam. 8At ille ait: Domine Deus, unde scire possum quod possessurus sim eam? 9Et respondens Dominus: Sume, inquit, mihi vaccam triennem, et capram trimam, et arietem annorum trium, turturem quoque et columbam. 10Qui tollens universa hæc, divisit ea per medium, et utrasque partes contra se altrinsecus posuit; aves autem non divisit. 11Descenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas Abram. 12Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et horror magnus et tenebrosus invasit eum. 13Dictumque est ad eum: Scito prænoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subjicient eos servituti, et affligent quadringentis annis. 14Verumtamen gentem, cui servituri sunt, ego judicabo: et post hæc egredientur cum magna substantia. 15Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona. 16Generatione autem quarta revertentur huc: necdum enim completæ sunt iniquitates Amorrhæorum usque ad præsens tempus. 17Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans, et lampas ignis transiens inter divisiones illas.

Read in Logos