Logos Bible Study

Genesis 11:7–32

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

7Venite igitur, descendamus, et confundamus ibi linguam eorum, ut non audiat unusquisque vocem proximi sui. 8Atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras, et cessaverunt ædificare civitatem. 9Et idcirco vocatum est nomen ejus Babel, quia ibi confusum est labium universæ terræ: et inde dispersit eos Dominus super faciem cunctarum regionum.

10Hæ sunt generationes Sem: Sem erat centum annorum quando genuit Arphaxad, biennio post diluvium. 11Vixitque Sem, postquam genuit Arphaxad, quingentis annis: et genuit filios et filias. 12Porro Arphaxad vixit triginta quinque annis, et genuit Sale. 13Vixitque Arphaxad, postquam genuit Sale, trecentis tribus annis: et genuit filios et filias. 14Sale quoque vixit triginta annis, et genuit Heber. 15Vixitque Sale, postquam genuit Heber, quadringentis tribus annis: et genuit filios et filias. 16Vixit autem Heber triginta quatuor annis, et genuit Phaleg. 17Et vixit Heber postquam genuit Phaleg, quadringentis triginta annis: et genuit filios et filias. 18Vixit quoque Phaleg triginta annis, et genuit Reu. 19Vixitque Phaleg, postquam genuit Reu, ducentis novem annis: et genuit filios et filias. 20Vixit autem Reu triginta duobus annis, et genuit Sarug. 21Vixit quoque Reu, postquam genuit Sarug, ducentis septem annis: et genuit filios et filias. 22Vixit vero Sarug triginta annis, et genuit Nachor. 23Vixitque Sarug, postquam genuit Nachor, ducentis annis: et genuit filios et filias. 24Vixit autem Nachor viginti novem annis, et genuit Thare. 25Vixitque Nachor, postquam genuit Thare, centum decem et novem annis: et genuit filios et filias. 26Vixitque Thare septuaginta annis, et genuit Abram, et Nachor, et Aran.

27Hæ sunt autem generationes Thare: Thare genuit Abram, Nachor et Aran. Porro Aran genuit Lot. 28Mortuusque est Aran ante Thare patrem suum, in terra nativitatis suæ, in Ur Chaldæorum. 29Duxerunt autem Abram et Nachor uxores: nomen uxoris Abram, Sarai: et nomen uxoris Nachor, Melcha filia Aran, patris Melchæ, et patris Jeschæ. 30Erat autem Sarai sterilis, nec habebat liberos. 31Tulit itaque Thare Abram filium suum, et Lot filium Aran, filium filii sui, et Sarai nurum suam, uxorem Abram filii sui, et eduxit eos de Ur Chaldæorum, ut irent in terram Chanaan: veneruntque usque Haran, et habitaverunt ibi. 32Et facti sunt dies Thare ducentorum quinque annorum, et mortuus est in Haran.

Read in Logos