Logos Bible Study

Genesis 11:12–24

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

12Porro Arphaxad vixit triginta quinque annis, et genuit Sale. 13Vixitque Arphaxad, postquam genuit Sale, trecentis tribus annis: et genuit filios et filias. 14Sale quoque vixit triginta annis, et genuit Heber. 15Vixitque Sale, postquam genuit Heber, quadringentis tribus annis: et genuit filios et filias. 16Vixit autem Heber triginta quatuor annis, et genuit Phaleg. 17Et vixit Heber postquam genuit Phaleg, quadringentis triginta annis: et genuit filios et filias. 18Vixit quoque Phaleg triginta annis, et genuit Reu. 19Vixitque Phaleg, postquam genuit Reu, ducentis novem annis: et genuit filios et filias. 20Vixit autem Reu triginta duobus annis, et genuit Sarug. 21Vixit quoque Reu, postquam genuit Sarug, ducentis septem annis: et genuit filios et filias. 22Vixit vero Sarug triginta annis, et genuit Nachor. 23Vixitque Sarug, postquam genuit Nachor, ducentis annis: et genuit filios et filias. 24Vixit autem Nachor viginti novem annis, et genuit Thare.

Read in Logos