Logos Bible Study

Genesis 10:6–14

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

6Filii autem Cham: Chus, et Mesraim, et Phuth, et Chanaan. 7Filii Chus: Saba, et Hevila, et Sabatha, et Regma, et Sabatacha. Filii Regma: Saba et Dadan. 8Porro Chus genuit Nemrod: ipse cœpit esse potens in terra, 9et erat robustus venator coram Domino. Ob hoc exivit proverbium: Quasi Nemrod robustus venator coram Domino. 10Fuit autem principium regni ejus Babylon, et Arach et Achad, et Chalanne, in terra Sennaar. 11De terra illa egressus est Assur, et ædificavit Niniven, et plateas civitatis, et Chale. 12Resen quoque inter Niniven et Chale: hæc est civitas magna. 13At vero Mesraim genuit Ludim, et Anamim et Laabim, Nephthuim, 14et Phetrusim, et Chasluim: de quibus egressi sunt Philisthiim et Caphtorim.

Read in Logos