The Future of Bible Study Is Here.
Genesis 10:1–12
1 Hæ sunt generationes filiorum Noë, Sem, Cham et Japheth: natique sunt eis filii post diluvium. 2 Filii Japheth: Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, et Thubal, et Mosoch, et Thiras. 3 Porro filii Gomer: Ascenez et Riphath et Thogorma. 4 Filii autem Javan: Elisa et Tharsis, Cetthim et Dodanim. 5 Ab his divisæ sunt insulæ gentium in regionibus suis, unusquisque secundum linguam suam et familias suas in nationibus suis.
6 Filii autem Cham: Chus, et Mesraim, et Phuth, et Chanaan. 7 Filii Chus: Saba, et Hevila, et Sabatha, et Regma, et Sabatacha. Filii Regma: Saba et Dadan. 8 Porro Chus genuit Nemrod: ipse cœpit esse potens in terra, 9 et erat robustus venator coram Domino. Ob hoc exivit proverbium: Quasi Nemrod robustus venator coram Domino. 10 Fuit autem principium regni ejus Babylon, et Arach et Achad, et Chalanne, in terra Sennaar. 11 De terra illa egressus est Assur, et ædificavit Niniven, et plateas civitatis, et Chale. 12 Resen quoque inter Niniven et Chale: hæc est civitas magna.
Sign Up to Use Our
Free Bible Study Tools
|
By registering for an account, you agree to Logos’ Terms of Service and Privacy Policy.
|