Logos Bible Study

Genesis 10:1–11

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1Hæ sunt generationes filiorum Noë, Sem, Cham et Japheth: natique sunt eis filii post diluvium. 2Filii Japheth: Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, et Thubal, et Mosoch, et Thiras. 3Porro filii Gomer: Ascenez et Riphath et Thogorma. 4Filii autem Javan: Elisa et Tharsis, Cetthim et Dodanim. 5Ab his divisæ sunt insulæ gentium in regionibus suis, unusquisque secundum linguam suam et familias suas in nationibus suis.

6Filii autem Cham: Chus, et Mesraim, et Phuth, et Chanaan. 7Filii Chus: Saba, et Hevila, et Sabatha, et Regma, et Sabatacha. Filii Regma: Saba et Dadan. 8Porro Chus genuit Nemrod: ipse cœpit esse potens in terra, 9et erat robustus venator coram Domino. Ob hoc exivit proverbium: Quasi Nemrod robustus venator coram Domino. 10Fuit autem principium regni ejus Babylon, et Arach et Achad, et Chalanne, in terra Sennaar. 11De terra illa egressus est Assur, et ædificavit Niniven, et plateas civitatis, et Chale.

Read in Logos