Logos Bible Study

Genesis 1:1–8

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

1In principio creavit Deus cælum et terram. 2Terra autem erat inanis et vacua, et tenebræ erant super faciem abyssi: et spiritus Dei ferebatur super aquas. 3Dixitque Deus: Fiat lux. Et facta est lux. 4Et vidit Deus lucem quod esset bona: et divisit lucem a tenebris. 5Appellavitque lucem Diem, et tenebras Noctem: factumque est vespere et mane, dies unus. 6Dixit quoque Deus: Fiat firmamentum in medio aquarum: et dividat aquas ab aquis. 7Et fecit Deus firmamentum, divisitque aquas, quæ erant sub firmamento, ab his, quæ erant super firmamentum. Et factum est ita. 8Vocavitque Deus firmamentum, Cælum: et factum est vespere et mane, dies secundus.

Read in Logos
Genesis 1:1: In the beginning, God created the heavens and the earth.