Logos Bible Study

Genesis 5–33

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

51Hic est liber generationis Adam. In die qua creavit Deus hominem, ad similitudinem Dei fecit illum. 2Masculum et feminam creavit eos, et benedixit illis: et vocavit nomen eorum Adam, in die quo creati sunt. 3Vixit autem Adam centum triginta annis: et genuit ad imaginem et similitudinem suam, vocavitque nomen ejus Seth. 4Et facti sunt dies Adam, postquam genuit Seth, octingenti anni: genuitque filios et filias. 5Et factum est omne tempus quod vixit Adam, anni nongenti triginta, et mortuus est. 6Vixit quoque Seth centum quinque annis, et genuit Enos. 7Vixitque Seth, postquam genuit Enos, octingentis septem annis, genuitque filios et filias. 8Et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum, et mortuus est. 9Vixit vero Enos nonaginta annis, et genuit Cainan. 10Post cujus ortum vixit octingentis quindecim annis, et genuit filios et filias. 11Factique sunt omnes dies Enos nongenti quinque anni, et mortuus est. 12Vixit quoque Cainan septuaginta annis, et genuit Malaleel. 13Et vixit Cainan, postquam genuit Malaleel, octingentis quadraginta annis, genuitque filios et filias. 14Et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni, et mortuus est. 15Vixit autem Malaleel sexaginta quinque annis, et genuit Jared. 16Et vixit Malaleel, postquam genuit Jared, octingentis triginta annis, et genuit filios et filias. 17Et facti sunt omnes dies Malaleel octingenti nonaginta quinque anni, et mortuus est. 18Vixitque Jared centum sexaginta duobus annis, et genuit Henoch. 19Et vixit Jared, postquam genuit Henoch, octingentis annis, et genuit filios et filias. 20Et facti sunt omnes dies Jared nongenti sexaginta duo anni, et mortuus est. 21Porro Henoch vixit sexaginta quinque annis, et genuit Mathusalam. 22Et ambulavit Henoch cum Deo: et vixit, postquam genuit Mathusalam, trecentis annis, et genuit filios et filias. 23Et facti sunt omnes dies Henoch trecenti sexaginta quinque anni. 24Ambulavitque cum Deo, et non apparuit: quia tulit eum Deus. 25Vixit quoque Mathusala centum octoginta septem annis, et genuit Lamech. 26Et vixit Mathusala, postquam genuit Lamech, septingentis octoginta duobus annis, et genuit filios et filias. 27Et facti sunt omnes dies Mathusala nongenti sexaginta novem anni, et mortuus est. 28Vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis, et genuit filium: 29vocavitque nomen ejus Noë, dicens: Iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra, cui maledixit Dominus. 30Vixitque Lamech, postquam genuit Noë, quingentis nonaginta quinque annis, et genuit filios et filias. 31Et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni, et mortuus est. Noë vero cum quingentorum esset annorum, genuit Sem, Cham et Japheth.

61Cumque cœpissent homines multiplicari super terram, et filias procreassent, 2videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchræ, acceperunt sibi uxores ex omnibus, quas elegerant. 3Dixitque Deus: Non permanebit spiritus meus in homine in æternum, quia caro est: eruntque dies illius centum viginti annorum. 4Gigantes autem erant super terram in diebus illis: postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum, illæque genuerunt, isti sunt potentes a sæculo viri famosi. 5Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra, et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore, 6pœnituit eum quod hominum fecisset in terra. Et tactus dolore cordis intrinsecus, 7Delebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terræ, ab homine usque ad animantia, a reptili usque ad volucres cæli: pœnitet enim me fecisse eos.

8Noë vero invenit gratiam coram Domino. 9Hæ sunt generationes Noë: Noë vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis; cum Deo ambulavit. 10Et genuit tres filios, Sem, Cham et Japheth. 11Corrupta est autem terra coram Deo, et repleta est iniquitate. 12Cumque vidisset Deus terram esse corruptam (omnis quippe caro corruperat viam suam super terram), 13dixit ad Noë: Finis universæ carnis venit coram me: repleta est terra iniquitate a facie eorum, et ego disperdam eos cum terra. 14Fac tibi arcam de lignis lævigatis; mansiunculas in arca facies, et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus. 15Et sic facies eam: trecentorum cubitorum erit longitudo arcæ, quinquaginta cubitorum latitudo, et triginta cubitorum altitudo illius. 16Fenestram in arca facies, et in cubito consummabis summitatem ejus: ostium autem arcæ pones ex latere; deorsum, cœnacula et tristega facies in ea.

17Ecce ego adducam aquas diluvii super terram, ut interficiam omnem carnem, in qua spiritus vitæ est subter cælum: universa quæ in terra sunt, consumentur. 18Ponamque fœdus meum tecum: et ingredieris arcam tu et filii tui, uxor tua, et uxores filiorum tuorum tecum. 19Et ex cunctis animantibus universæ carnis bina induces in arcam, ut vivant tecum: masculini sexus et feminini. 20De volucribus juxta genus suum, et de jumentis in genere suo, et ex omni reptili terræ secundum genus suum: bina de omnibus ingredientur tecum, ut possint vivere. 21Tolles igitur tecum ex omnibus escis, quæ mandi possunt, et comportabis apud te: et erunt tam tibi, quam illis in cibum. 22Fecit igitur Noë omnia quæ præceperat illi Deus.

71Dixitque Dominus ad eum: Ingredere tu et omnis domus tua in arcam: te enim vidi justum coram me in generatione hac. 2Ex omnibus animantibus mundis tolle septena et septena, masculum et feminam: de animantibus vero immundis duo et duo, masculum et feminam. 3Sed et de volatilibus cæli septena et septena, masculum et feminam: ut salvetur semen super faciem universæ terræ. 4Adhuc enim, et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus: et delebo omnem substantiam, quam feci, de superficie terræ. 5Fecit ergo Noë omnia quæ mandaverat ei Dominus. 6Eratque sexcentorum annorum quando diluvii aquæ inundaverunt super terram. 7Et ingressus est Noë et filii ejus, uxor ejus et uxores filiorum ejus cum eo in arcam propter aquas diluvii. 8De animantibus quoque mundis et immundis, et de volucribus, et ex omni quod movetur super terram, 9duo et duo ingressa sunt ad Noë in arcam, masculus et femina, sicut præceperat Dominus Noë. 10Cumque transissent septem dies, aquæ diluvii inundaverunt super terram. 11Anno sexcentesimo vitæ Noë, mense secundo, septimodecimo die mensis, rupti sunt omnes fontes abyssi magnæ, et cataractæ cæli apertæ sunt: 12et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus. 13In articulo diei illius ingressus est Noë, et Sem, et Cham, et Japheth filii ejus; uxor illius, et tres uxores filiorum ejus cum eis in arcam: 14ipsi et omne animal secundum genus suum, universaque jumenta in genere suo, et omne quod movetur super terram in genere suo, cunctumque volatile secundum genus suum, universæ aves, omnesque volucres, 15ingressæ sunt ad Noë in arcam, bina et bina ex omni carne, in qua erat spiritus vitæ. 16Et quæ ingressa sunt, masculus et femina ex omni carne introierunt, sicut præceperat ei Deus: et inclusit eum Dominus deforis.

17Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram: et multiplicatæ sunt aquæ, et elevaverunt arcam in sublime a terra. 18Vehementer enim inundaverunt, et omnia repleverunt in superficie terræ: porro arca ferebatur super aquas. 19Et aquæ prævaluerunt nimis super terram: opertique sunt omnes montes excelsi sub universo cælo. 20Quindecim cubitis altior fuit aqua super montes, quos operuerat. 21Consumptaque est omnis caro quæ movebatur super terram, volucrum, animantium, bestiarum, omniumque reptilium, quæ reptant super terram: universi homines, 22et cuncta, in quibus spiraculum vitæ est in terra, mortua sunt. 23Et delevit omnem substantiam quæ erat super terram, ab homine usque ad pecus, tam reptile quam volucres cæli: et deleta sunt de terra. Remansit autem solus Noë, et qui cum eo erant in arca. 24Obtinueruntque aquæ terram centum quinquaginta diebus.

81Recordatus autem Deus Noë, cunctorumque animantium, et omnium jumentorum, quæ erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutæ sunt aquæ. 2Et clausi sunt fontes abyssi, et cataractæ cæli: et prohibitæ sunt pluviæ de cælo. 3Reversæque sunt aquæ de terra euntes et redeuntes: et cœperunt minui post centum quinquaginta dies. 4Requievitque arca mense septimo, vigesimo septimo die mensis, super montes Armeniæ. 5At vero aquæ ibant et decrescebant usque ad decimum mensem: decimo enim mense, primo die mensis, apparuerunt cacumina montium. 6Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noë fenestram arcæ, quam fecerat, dimisit corvum, 7qui egrediebatur, et non revertebatur, donec siccarentur aquæ super terram. 8Emisit quoque columbam post eum, ut videret si jam cessassent aquæ super faciem terræ. 9Quæ cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad eum in arcam: aquæ enim erant super universam terram: extenditque manum, et apprehensam intulit in arcam. 10Expectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca. 11At illa venit ad eum ad vesperam, portans ramum olivæ virentibus foliis in ore suo: intellexit ergo Noë quod cessassent aquæ super terram. 12Expectavitque nihilominus septem alios dies: et emisit columbam, quæ non est reversa ultra ad eum. 13Igitur sexcentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, imminutæ sunt aquæ super terram: et aperiens Noë tectum arcæ, aspexit, viditque quod exsiccata esset superficies terræ. 14Mense secundo, septimo et vigesimo die mensis arefacta est terra.

15Locutus est autem Deus ad Noë, dicens: 16Egredere de arca, tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum. 17Cuncta animantia, quæ sunt apud te, ex omni carne, tam in volatilibus quam in bestiis et universis reptilibus, quæ reptant super terram, educ tecum, et ingredimini super terram: crescite et multiplicamini super eam. 18Egressus est ergo Noë, et filii ejus: uxor illius, et uxores filiorum ejus cum eo. 19Sed et omnia animantia, jumenta, et reptilia quæ reptant super terram, secundum genus…

Read in Logos

This passage has been shortened. Keep reading Genesis 5–33 in Logos