Logos Bible Study

Genesis 49–50

Clementine VulgateOther versions

Latin

Arabic

Czech

English

French

German

Hebrew

Hungarian

Italian

Korean

Portuguese

Russian

Simplified Chinese

Spanish

Traditional Chinese

491Vocavit autem Jacob filios suos, et ait eis: Congregamini, ut annuntiem quæ ventura sunt vobis in diebus novissimis.

2Congregamini, et audite, filii Jacob,

audite Israël patrem vestrum:

3Ruben, primogenitus meus,

tu fortitudo mea, et principium doloris mei;

prior in donis, major in imperio.

4Effusus es sicut aqua, non crescas: quia ascendisti cubile patris tui,

et maculasti stratum ejus.

5Simeon et Levi fratres

vasa iniquitatis bellantia.

6In consilium eorum non veniat anima mea,

et in cœtu illorum non sit gloria mea:

quia in furore suo occiderunt virum,

et in voluntate sua suffoderunt murum.

7Maledictus furor eorum, quia pertinax:

et indignatio eorum, quia dura:

dividam eos in Jacob,

et dispergam eos in Israël.

8Juda, te laudabunt fratres tui:

manus tua in cervicibus inimicorum tuorum,

adorabunt te filii patris tui.

9Catulus leonis Juda:

ad prædam, fili mi, ascendisti:

requiescens accubuisti ut leo,

et quasi leæna: quis suscitabit eum?

10Non auferetur sceptrum de Juda,

et dux de femore ejus,

donec veniat qui mittendus est,

et ipse erit expectatio gentium.

11Ligans ad vineam pullum suum,

et ad vitem, o fili mi, asinam suam,

lavabit in vino stolam suam

et in sanguine uvæ pallium suum.

12Pulchriores sunt oculi ejus vino,

et dentes ejus lacte candidiores.

13Zabulon in littore maris habitabit,

et in statione navium

pertingens usque ad Sidonem.

14Issachar asinus fortis

accubans inter terminos.

15Vidit requiem, quod esset bona

et terram, quod optima:

et supposuit humerum suum ad portandum,

factusque est tributis serviens.

16Dan judicabit populum suum

sicut et alia tribus in Israël.

17Fiat Dan coluber in via,

cerastes in semita,

mordens ungulas equi,

ut cadat ascensor ejus retro.

18Salutare tuum expectabo, Domine.

19Gad, accinctus præliabitur ante eum:

et ipse accingetur retrorsum.

20Aser, pinguis panis ejus,

et præbebit delicias regibus.

21Nephthali, cervus emissus,

et dans eloquia pulchritudinis.

22Filius accrescens Joseph, filius accrescens et decorus aspectu:

filiæ discurrerunt super murum.

23Sed exasperaverunt eum et jurgati sunt,

invideruntque illi habentes jacula.

24Sedit in forti arcus ejus,

et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius

per manus potentis Jacob:

inde pastor egressus est, lapis Israël.

25Deus patris tui erit adjutor tuus,

et omnipotens benedicet tibi

benedictionibus cæli desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum,

benedictionibus uberum et vulvæ.

26Benedictiones patris tui confortatæ sunt benedictionibus patrum ejus,

donec veniret desiderium collium æternorum:

fiant in capite Joseph,

et in vertice Nazaræi inter fratres suos.

27Benjamin lupus rapax,

mane comedat prædam,

et vespere dividet spolia.

28Omnes hi in tribubus Israël duodecim: hæc locutus est eis pater suus, benedixitque singulis benedictionibus propriis.

29Et præcepit eis, dicens: Ego congregor ad populum meum: sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quæ est in agro Ephron Hethæi, 30contra Mambre in terra Chanaan, quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hethæo in possessionem sepulchri. 31Ibi sepelierunt eum, et Saram uxorem ejus: ibi sepultus est Isaac cum Rebecca conjuge sua: ibi et Lia condita jacet. 32Finitisque mandatis quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum, et obiit: appositusque est ad populum suum.

501Quod cernens Joseph, ruit super faciem patris, flens et deosculans eum. 2Præcepitque servis suis medicis ut aromatibus condirent patrem. 3Quibus jussa explentibus, transierunt quadraginta dies: iste quippe mos erat cadaverum conditorum: flevitque eum Ægyptus septuaginta diebus. 4Et expleto planctus tempore, locutus est Joseph ad familiam Pharaonis: Si inveni gratiam in conspectu vestro, loquimini in auribus Pharaonis: 5eo quod pater meus adjuraverit me dicens: En morior: in sepulchro meo, quod fodi mihi in terra Chanaan, sepelies me. Ascendam igitur, et sepeliam patrem meum, ac revertar. 6Dixitque ei Pharao: Ascende, et sepeli patrem tuum sicut adjuratus es. 7Quo ascendente, ierunt cum eo omnes senes domus Pharaonis, cunctique majores natu terræ Ægypti: 8domus Joseph cum fratribus suis, absque parvulis, et gregibus atque armentis, quæ dereliquerant in terra Gessen. 9Habuit quoque in comitatu currus et equites: et facta est turba non modica. 10Veneruntque ad Aream Atad, quæ sita est trans Jordanem: ubi celebrantes exequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies. 11Quod cum vidissent habitatores terræ Chanaan, dixerunt: Planctus magnus est iste Ægyptiis. Et idcirco vocatum est nomen loci illius, Planctus Ægypti. 12Fecerunt ergo filii Jacob sicut præceperat eis: 13et portantes eum in terram Chanaan, sepelierunt eum in spelunca duplici, quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulchri ab Ephron Hethæo, contra faciem Mambre. 14Reversusque est Joseph in Ægyptum cum fratribus suis, et omni comitatu, sepulto patre.

15Quo mortuo, timentes fratres ejus, et mutuo colloquentes: Ne forte memor sit injuriæ quam passus est, et reddat nobis omne malum quod fecimus, 16mandaverunt ei dicentes: Pater tuus præcepit nobis antequam moreretur, 17ut hæc tibi verbis illius diceremus: Obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum, et peccati atque malitiæ quam exercuerunt in te: nos quoque oramus ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc. Quibus auditis flevit Joseph. 18Veneruntque ad eum fratres sui: et proni adorantes in terram, dixerunt: Servi tui sumus. 19Quibus ille respondit: Nolite timere: num Dei possumus resistere voluntati? 20Vos cogitastis de me malum: sed Deus vertit illud in bonum, ut exaltaret me, sicut in præsentiarum cernitis, et salvos faceret multos populos. 21Nolite timere: ego pascam vos et parvulos vestros: consolatusque est eos, et blande ac leniter est locutus. 22Et habitavit in Ægypto cum omni domo patris sui: vixitque centum decem annis. Et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem. Filii quoque Machir filii Manasse nati sunt in genibus Joseph. 23Quibus transactis, locutus est fratribus suis: Post mortem meam Deus visitabit vos, et ascendere vos faciet de terra ista ad terram quam juravit Abraham, Isaac et Jacob. 24Cumque adjurasset eos atque dixisset: Deus visitabit vos, asportate ossa mea vobiscum de loco isto: 25mortuus est, expletis centum decem vitæ suæ annis. Et conditus aromatibus, repositus est in loculo in Ægypto.

Read in Logos